Examples drawn from Cicero

  1. Soleo saepe ante oculos ponere, ... omnis clarissimorum regum res gestas ...
    Pro Marcello II.5
  2. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis, easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum.
    Pro Marcello II.5
  3. Nulla est enim tanta vis, quae non ferro et viribus debilitari frangique possit.
    Pro Marcello III.8
  4. ipsam victoriam vicisse videris.
    Pro Marcello IV.12
  5. doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.
    Pro Marcello VII.22
  6. interfectum esse M. Aurium renuntiant.
    Pro Cluentio VIII.24
  7. quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non solebat.
    Pro Cluentio IX.27
  8. Ita quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores esse solent, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
    Pro Cluentio IX.28
  9. fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere potuerunt,
    Pro Cluentio XI.31
  10. Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tanquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse.
    Pro Cluentio XIII.36