Further examples drawn from Cicero

  1. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est.
    Pro Cluentio 22
  2. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus videretur, mulierem veneno interfecit.
    Pro Cluentio 31
  3. de te autem, Catilinam, cum quiescent, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent clamant.
    In Catilinam 1.VIII.21
  4. cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui, studiumque philosophiae rursus summon auctore et doctore renovavi.
    Brutus 315
  5. cum iste nihilo remissius atque etiam multo vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu.
    In Verrem 2.IV.76
  6. Praeterita enim aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem.
    De Senectute 4
  7. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus?
    De Senectute 12
  8. Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis;
    De Senectute 15
  9. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
    De Senectute 19
  10. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem.
    De Senectute 32