Examples drawn from Cicero

  1. atque, ut haec ita esse perspicere possitis, exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprehensum
    Pro Cluentio XIV.43
  2. interim venit index ad Dinaeam, neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei, filium eius, M. Aurium, vivere, et in agro Gallico esse in servitude.
    Pro Cluentio VII.21
  3. petit Oppianicus, ut sibi nubat, et id magno opere contendit.
    Pro Cluentio IX.27
  4. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte Paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur.
    In Catilinam 1.IV.9
  5. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius iudicii crimina exponam;
    Pro Cluentio VII.19
  6. Acervatim iam reliqua, iudices, dicam, ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam:
    Pro Cluentio X.30