Examples drawn from Cicero

  1. illi autem, qui erant ad propinquum investigandum et recuperandum profecti, litteras Larinum ad Aurios ... mittunt.
    Pro Cluentio VIII.23
  2. vivis, et vivis non ad dependam, sed ad confirmandam audaciam.
    In Catilinam 1.II.4
  3. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae.
    In Catilinam 1.V.11
  4. tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti.
    In Catilinam 1.VII.18
  5. Vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
    Pro Caelio 7
  6. ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.
    Pro Caelio 2
  7. Ego vero omnia quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.
    Pro Archia 30
  8. Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset?
    Pro Caelio 25
  9. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni ratione defendendum putem!
    Pro Caelio 18
  10. praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam?
    Pro Caelio 19