Examples drawn from Cicero
- Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam naturae atque
virtutis, ut domus, quae huius adulescentiae prima fuit, eadem esset
familiarissima senectuti.
Pro Archia 5
- At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani
nomen ornatur.
Pro Archia 22
- Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si,
quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum
celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et
corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis,
quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia
recolenda sumpsero?
Pro Archia 13
- Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad
veterum scriptorum laudem perveniret.
Pro Archia 18
- Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in
accepto sit tanta gloria.
Pro Marcello I.3