Examples drawn from Cicero
- Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos
consules perferemus?
In Catilinam 1.I.3
- Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
In Catilinam 1.II.4
- Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem
ac tela vitemus.
In Catilinam 1.I.2
- Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum
manus;
In Catilinam 1.V.12
- Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo,
sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur.
In Catilinam 1.VII.16