Examples drawn from Cicero
- vos, quaeso, memoria teneatis, non mihi hoc esse propositum, ut
accusem Oppianicum mortuum.
Pro Cluentio X.29
- muta iam istam mentem, mihi crede: obliviscere caedis atque
incendiorem.
In Catilinam 1.II.6
- recognosce tandem mecum noctem illam superiorem.
In Catilinam 1.III.8
- egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium,
si hanc vocem exspectas, proficiscere.
In Catilinam 1.VIII.20
- nunc, quid agendum sit, considerate!
Pro Lege Manilia 6
- Noli igitur in conservandis bonis viris defetigari
Pro
Marcello VI.20
- 'Nolite arbitrari, O mihi carissimi filii, me, cum a vobis
discessero, nusquam aut nullum fore
De Senectute XXII.79
- Libros tuos conserva et noli desperare eos me meos facere posse.
Ad Atticum 1.IV
- Cura, ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne
amari.
Ad Atticum 1.V
- Libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum
scribis, conserva.
Ad Atticum 1.XI