Examples drawn from Cicero
- usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Pro Archia 1
- vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit. Pro Archia 2
- quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo. Pro Archia 3
- Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis De Senectute 36
- An ne illas quidem vires senectuti relinquemus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? De Senectute 14
- Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. De Senectute 29
