Home > Lesson 7B
Lesson 7B:
In Catilinam
1.4
cupio, patres conscripti,
me esse clementem, cupio in
tantis rei
publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me
ipse
inertiae nequitiaeque condemno. castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
faucibus conlocata, crescit in dies
singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque
hostium
intra moenia atque adeo in
senatu videtis intestinam aliquam
cotidie perniciem rei publicae molientem.
Lesson
7A: Return