Home >
Lesson 11
Lesson 11:
, Gallic War:
De Bello Gallico
6.13
Caesar on the Druids
Sed de his
duobus generibus alterum est druidum, alterum
equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia privata et
publica procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos
honore. Nam fere de omnibus controversiis
publicis privatisque constituunt, et si quod est admissum
facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem
decernunt, praemia poenasque constituunt. Si qui aut privatus
aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt; haec poena apud
eos est gravissima. Quibus ita est interdictum,
hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum
sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi
accipiant; neque his petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur.
His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos
habet auctoritatem. Hoc mortuo, aut si qui ex reliquis excellit
dignitate succedit, aut si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam
etiam armis de principatu contendunt.