Home > Lesson 10
Lesson 10:
Quintus Curtius Rufus, History of Alexander: Historiae Alexandri Magni 5.1.23b-27b
Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit; ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Semiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili, bitumine interlito, spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur; quadrigae inter seoccurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia complectitur; singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt - per LXXX stadia habitabatur - , nec omnia continua sunt, credo quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur.